- NOVOCASTRUM
- NOVOCASTRUMquibufdam Orrhea Veterib. vulgo Neucastle, oppid. Magnae Britanniae, in Comitatu Northumbriae, quo Carolus I. M. Britanniae Rex A. C. 1646. perfugium habuit. Cum enim perpetuis Parlamenti victorlis. quidquid Regi militum restabat, in extremum Cornubiae angulum compulsum, ibique quinque equitum milia in deditionem accepta, et paulo post Oxonium deditum esset, Rex paulo ante obsidionem mutatô habitu in castra Scotorum evasit, atque ab illis Novocastrum perductus est. A quibus non hostili animô, neque ut captivus, sed ut Rex exceptus, mox motis castris cum toto exercitu eodem venit, atque denuo vires resumpsisse visus est. Verum cum Rex varias pacis conditiones poscentibus hostibus, non magis exorabilem se, quam hactenus fecerat, praeberet, haec ipsius lentitudo Scotos studiô eius sub initia flagrantes, multum alienavit, cumque Angli Regem, tamquam in suo solo et a suis stipendiariis captum, reposcerent, Scoti primo reluctati, paulatim manus dare, tandem acceptâ ingenti pecuniâ Regem in Anglorum manus tradere, etc. G. Hornius Orbis Imper. p. 231. Vide Novum Castrum.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.